Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quia iustitia vestra iure fit universitati per complura recti experimenta venerabilis, idcirco singulas quasque personas id ipsum efflagitantes [p. 444] in examen vestrum libens et avidus emitto, quam primum ambiens me discussionis, illos simultatis onere laxari; quod demum ita sequetur, si non ex solido querimonias partium verecundus censor excludas; quamquam et hoc ipsum, quod copiam tui iurgantibus difficile concedis, indicium sit bene iudicaturi: quis enim se non ambiat arbitrum legi aut pretio aliquid indulturus aut gratiae?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.