Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] rogo ergo sis clemens in se severo et deum sequens non habeas te iudice reum se profitente damnabilem; quem si inaudita genera poenarum iubeas inexoratus excipere, non potest amplius per te dolore quam per se pudore torqueri, libera metu desperationem suam, libera confidentiam meam et, pietatis paternae necessitatem si bene interpretor, te quoque absolve, qui conficeris occulto, quod filius publico maerore conficitur. cui fecisse me constat plurimum iniuriae, si tu tamen vel parum feceris, quam certe, ut spero, non facies, nisi scopulis durior duras aut adamantibus rigidior perseveras insecabilibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.