This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Committi, domine maior, in necessitudinis iura pronuntias, cur quod ad salve tibi debitum spectat a stilo et pugillaribus diu temperem quodque deinceps nullas viantum volas mea papyrus oneraverit, quae vos cultu sedulae sospitatis 3 impertiat. praeter aequum ista coniectas, si reare mortalium quempiam, cui tamen sermocinari Latialiter cordi est, non pavere, cum in examen aurium tuarum quippe scriptus adducitur; tuarum, inquam, aurium, quarum peritiae, si me decursorum ad hoc aevi temporum praerogativa non obruat, nec Frontonianae [p. 70] gravitatis, aut ponderis Apuleiani fulmen aequiperem, cui Varrones, vel Atacinus vel Reatinus, 1 Plinii, vel avunculus vel Secundus, compositi in praesentiarum rusticabuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.