Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Officii sermone praefato bybliopolam nostrum 1 non gratiose sed iudicialiter expertus insinuo, cuius ut fidem in pectore, sic in opere celeritatem circa dominum te 2 mihi sibique communem satis abunde probavi, librum igitur hic ipse deportat heptateuchi, scriptum velocitate summa, summo nitore, quamquam et a nobis relectum et retractatum. defert [p. 220] volumen et prophetarum, licet me absente decursum, sua tamen cura manuque de supervacuis sententiis cruderatum, nec semper illo contra legente, qui promiserat operam suam; credo, quia infirmitas fuerit impedimento, quominus pollicita compleret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.