Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] illud quoque mihi inter maxima granditer cordi est, quod apostolatus vestri patrocinium copiosum verissimis dominis animae meae, Simplicio et Apollinari, intermina intercessione conferre vos comperi. si verum est, rogo, ut non habeat vestra caritas finem; si falsum est, peto, ut non differat habere principium, praeterea commendo gerulum litterarum, cui istic, id est in Vasionensi oppido, 3 quiddam necessitatis exortum sanari vestrae auctoritatis reverentiaeque 4 pondere potest, memor nostri esse dignare, domine papa. [p. 308]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.