Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] dein quaecumque dixisset protinus reluctantium syllogismorum contrarietatibus excipiebamus; sed repellebat omnium nostrum temerarias oppositiones: itaque nihil non perpensum probatumque recipiebatur. hinc etiam illi apud nos maxima reverentia fuit, quod non satis ferebat aegre pigram in quibus-piam sequacitatem. haec apud eum culpa veniabilis erat; quo fiebat esset ut nobis patientia eiusdem sine imitatione laudabilis, quis 3 enim virum super abditis consuleret invitus, a cuius disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiabatur? 4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.