Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘ [4] hinc avus [p. 142] Fronto, blandus tibi sibi severus, qui exemplo esse potuisset his, quos habemus nos in exemplo; hinc avia Auspicia, quae tibi post tuae matris orbato 1 decessum dependit una curam duarum, sed et matertera tua hinc, et hinc 2 fuit sanctior sanctis Frontina virginibus, quam verebatur mater pater venerabatur, summae abstinentiae puella, summi rigoris, ac fide ingenti 3 sic deum timens, ut ab hominibus metue-retur. hic te imbuendum liberalibus disciplinis grammatici rhetorisque studia florentia monitu certante foverunt, unde tu non tam mediocriter institutus existi, ut tibi liceat Arvernos vel propter litteras non amare. ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.