Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] vix post haec alia pauca: surreximus. paululum ab aspectu imperatoris processeramus atque etiamnunc chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille reus amicus crebro et abiecte miserantibus cunctis humiliari, ita ut timerem ne mihi invidiam supplicando moveret, quam criminando non concitaverat. dixi ad extremum pressus oratu procerum conglobatorum, sciret conatibus suis versu nil reponendum, derogare actibus meis in posterum tamen si pepercisset; [p. 412] etenim sufficere debere, quod satirae obiectio famam mihi parasset, sed sibi infamiam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.