Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] egi ad haec gratias deo maximas, hospiti magnas, qui sic amaret tam suam famam quam conscientiam, confirmans amicum praemittere sibi quod dimitteret vobis, atque hinc superna regna mercari, quod beneficia terrena non venderet. ergo quod restat enitere, ut auctore te protinus saltim commodata summa solvatur, sic ut ingentes nihilominus gratias agas etiam nomine illorum, qui tibi germanitate coniuncti fors per aetatem sapere non possunt, quid muneris consequantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.