This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] equidem si humana substantia rectius mole quam mente censenda est, plurimum ignoro, quid secundum corpulentiam per spatia quamvis porrecta finalem in homine miremur, quo nihil aeque miserum destitutumque nascendi condicio produxit, quippe cum praebeat tamquam ab adverso bovi pilus, apro saeta, volucri pluma vestitum (quibus insuper, ut vim vel inferant vel repellant, [p. 376] cornu dens unguis arma genuina sunt), membra vero nostra in hunc mundum sola censeas eiecta, non edita; cumque gignendis 1 artubus animalium ceterorum multifario natura praesidio quasi quaedam sinu patente mater occurrat, humana tantum corpora effudit, quorum inbecillitati quodammodo nover-caretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.