Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quod rarius ad vos a nobis pagina meat, non nostra superbia sed aliena impotentia facit, neque super his quicquam planius quaeras, quippe cum [p. 210] silentii huius necessitatem par apud vos metus interpretetur, hoc solum tamen libere gemo, quod turbine dissidentium partium segreges facti mutuo minime fruimur aspectu, neque umquam patriae sollicitis offerris obtutibus, nisi forsitan cum ad arbitrium terroris alieni vos loricae, nos propugnacula tegunt, ubi ipse in hoc solum captivus adducens, ut pharetras sagittis vacuare, lacrimis oculos implere cogaris, nobis quoque non recusantibus, quod tua satis aliud moliuntur vota quam iacula.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.