This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] neque adhuc principis aulicorumque tumultuosis foribus obversor. inter-veni etenim nuptiis patricii Ricimeris, cui filia perennis Augusti in spem publicae securitatis copulabatur. igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant iudicia conticescant, differantur legationes vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.