Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] sed quoniam huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita praepedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias et, quia Simplicium, spectabilem virum, episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas. huius es namque vel erga me dignationis vel erga reliquos auctoritatis, ut si quid fieri voles (voles autem quicquid aequissimum est), non suadere tam debeas quam iubere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.