This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] quid enim fidelibus solacii superest, quando clericalis non modo disciplina verum etiam memoria perit? equidem cum clericus quisque defungitur, si benedictione succidua non accipiat dignitatis heredem, in illa ecclesia sacerdotium moritur, non sacerdos, atque ita quid spei restare pronunties, ubi facit terminus hominis finem religionis? altius inspicite spiritalium damna membrorum: profecto intellegetis, quanti subrepti sunt 3 episcopi, tantorum vobis populorum fidem periclitaturam. taceo vestros Crocum Simpliciumque collegas, quos cathedris sibi traditis eliminatos similis [p. 322] exilii cruciat poena dissimilis, namque unus ipsorum dolet se non videre quo redeat; alter se dolet videre quo non redit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.