Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] Severiana, sollicitudo communis, inquietata primum lentae tussis impulsu febribus quoque iam fatigatur, hisque per noctes ingravescentibus; propter quod optat exire in suburbanum; litteras tuas denique cum sumeremus, [p. 472] egredi ad villulam iam parabamus. quocirca tu seu venias seu moreris, preces nostras orationibus iuva ut ruris auram desiderant salubriter cedat ipsa vegetatio. certe ego vel tua soror inter spem metumque suspensi credidimus eius taedium augendum si voluntati iacentis obstitissemus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.