previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[2] et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii [p. 390] quod funerando sacerdoti competeret impertiens, saltim ad obsequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi stili scalpentis impressu quam testimonium mutuae dilectionis, ceterum viri mores gesta virtutes indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.

Abraham sanctis merito sociande patronis,
quos tibi collegas dicere non trepidem:
nam sic praecedunt, ut mox tamen ipse sequare;
dat partem regni portio martyrii:
5natus ad Euphraten, pro Christo ergastula passus
et quinquennali vincula laxa fame,
elapsus regi truculento Susidis orae
occiduum properas solus ad usque solum,
sed confessorem virtutum signa sequuntur
10spiritibusque malis fers, fugitive, fugam.
quaque venis, Lemurum se clamat cedere turba:
daemonas ire iubes exul in exilium.
expeteris cunctis, nec te capit ambitus ullus;
est tibi delatus plus onerosus honor.
15Romuleos refugis Byzantinosque fragores
atque sagittifero moenia fracta Tito. [p. 392]
murus Alexandri te non tenet Antiochique;
spernis Elisseae Byrsica tecta domus,
rura paludicolae temnis populosa Ravennae
20et quae lanigero de sue nomen habent.
angulus iste placet paupertinusque recessus
et casa, cui culmo culmina pressa forent,
aedificas hic ipse deo venerabile templum,
ipse dei templum corpore facte prius,
25finiti cursus istic vitaeque viaeque:
sudori superest dupla corona tuo.
iam te circumstant paradisi milia sacri;
Abraham iam te conperegrinus habet;
iam patriam ingrederis, sed de qua decidit Adam;
30iam potes ad fontem numinis ire tui.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: