Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] inter dictandum mihi ista suggesta sunt, nec ob hoc dubito audita fidenter asserere, quia non parum mihi intumos agunt 2 quibus est ipse satis intumus. huius igitur teneram frontem, dura [p. 270] rudimenta commendo; et, quia nomen eiusdem lectorum nuper albus accepit, agnoscitis profecturo civi me epistulam, clerico debuisse formatam; quem propediem non iniuria reor mercatorem splendidum fore, si hinc ad vestra obsequia festinans frigoribus fontium civicorum sapientiae fontem meracioris 1 anteferat. memor nostri esse dignare, domine papa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.