This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] nec sane multa cunctatio, quia pauci de quorum eligendo patrocinio dubitaretur. erant quidem in senatu plerique opibus culti genere sublimes, aetate graves consilio utiles, dignitate elati dignatione communes, sed servata pace reliquorum duo fastigatissimi consulares, Gennadius Avienus et Caecina Basilius, prae ceteris conspiciebantur. hi in amplissimo ordine seposita praerogativa partis armatae facile post purpuratum principem principes erant, sed inter hos quoque [p. 386] quamquam stupendi tamen varii mores et genii potius quam ingenii similitudo. fabor namque super his aliqua succinctus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.