Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] certe si praeter oratoriam 1 contubernio feminarum poeticum ingenium et oris tui limam frequentium studiorum cotibus expolitam querens obtundi, re- [p. 468] miniscere quod saepe versum Corinna cum suo Nasone complevit, Lesbia cum Catullo, Caesennia cum Gaetulico, Argentaria cum Lucano, Cynthia cum Propertio, Delia cum Tibullo. proinde liquido daret studentibus discendi per nuptias occasionem tribui, desidibus excusationem, igitur incumbe, neque apud te litterariam curam turba depretiet imperitorum, quia natura comparatum est ut in omnibus artibus hoc sit scientiae pretiosior pompa, quo rarior, vale.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.