Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] interim ad praesens apicum oblator damna sibi quaepiam per Genesium vestrum inflicta suspirat, si perspicis a vero non discrepare querimoniam, tribue, quaeso, convincenti reformationem, peregrino celeritatem, si vero calumniam plectibili sufflammat invidia, in eo iam praecessit vindicta pulsati, quod procax petitor sumptu et itinere confectus temere propositae litis exsudat incommoda, atque hoc in maximo hiemis accentu summisque cumulis nivium crustisque glacierum; quod tempus, quantum ad sectatores litium spectat, breve quidem saepe est audientiae sed diuturnum semper iniuriae, vale,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.