Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] quapropter, etsi ad integrum conicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses 1 Reienses, 2 Avenniocus Arausionensis quoque et Albensis, Valentinaeque nec non et Tricastinae urbis possessor exsolvat, quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse col- [p. 284] latam, Arverni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago, cui ut succurrere meditarere, non te communio provinciae, non proximitas civitatis, non opportunitas fluvii, non oblatio pretii adduxit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.