previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Montio suo salutem

Petis tibi, vir disertissime, Sequanos tuos expetituro satiram nescio quam, si sit a nobis perscripta, transmitti. quod quidem te postulasse demiror; non enim sanctum est ut de moribus amici cito perperam sentias, huic eram themati scilicet incubaturus id iam agens otii idque habens aevi, quod iuvenem militantemque dictasse praesumptiosum fuisset, publicasse autem periculosum? cui namque grammaticum vel salutanti Calaber ille non dixit: ‘ si mala condiderit in quem quis carmina, ius est iudiciumque ’? [2] sed ne quid ultra tu de sodali simile credas, quid fuerit illud quod me sinistrae rumor ac fumus opinionis adflavit longius paulo sed ab origine exponam. [p. 396] temporibus Augusti Maioriani venit in medium charta comitatum, sed carens indice, versuum plena satiricorum mordacium, sane qui satis invectivaliter abusi nominum nuditate carpebant plurimum vitia, plus homines, inter haec fremere Arelatenses, quo loci res agebatur, et quaerere quem poetarum publici furoris merito pondus urgeret, his maxime auctoribus quos notis certis auctor incertus exacerbaverat. [3] accidit casu ut Catullinus inlustris tunc ab Arvernis illo veniret, cum semper mihi tum praecipue commilitio recenti familiaris; saepe enim cives magis amicos peregrinatio facit, igitur insidias nescienti tam Paeonius quam Bigerrus has tetenderunt, ut plurimis coram tamquam ab incauto sciscitarentur, hoc novum carmen an recognosceret. et ille: ‘ si dixeritis.’ cumque frusta diversa quasi per iocum effunderent, solvitur Catullinus in risum intempestivoque suffragio clamare coepit dignum poema quod perennandum apicibus auratis iuste tabula rostralis [p. 398] acciperet aut etiam Capitolina. [4] Paeonius exarsit, cui satiricus ille morsum dentis igniti avidius impresserat, atque ad adstantes circulatores: ‘ iniuriae communis,’ inquit, ‘ iam reum inveni, videtis ut Catullinus deperit risu: apparet ei nota memorari. nam quae causa festinam compulit praecipitare sententiam, nisi quod iam tenet totum, qui de parte sic iudicat? Atqui 1 Sidonius nunc in Arverno est; unde colligitur auctore illo, isto auditore rem textam.’ itur in furias inque convicia absentis nescientis innocentisque; conscientiae, fidei, quaestioni nil reservatur. sic levis turbae facilitatem qua voluit et traxit 2 persona popularis. [5] erat enim ipse Paeonius populi totus, qui tribuniciis flatibus crebro seditionum pelagus impelleret. ceterum si requisisses: ‘qui genus, unde domo? ’, non eminentius quam municipaliter natus quemque inter initia cognosci claritas vitrici magis quam patris fecerit, identidem tamen per fas nefasque crescere adfectans pecuniaeque per avaritiam parens, per ambitum prodigus. namque ut familiae superiori per filiam saltim quamquam honestissimam iungeretur, contra rigorem civici moris splendidam, ut ferunt, dotem Chremes noster Pamphilo suo dixerat. [6] cumque [p. 400] de capessendo diademate coniuratio Marcelliniana1 coqueretur, nobilium iuventuti signiferum sese in factione praebuerat, homo adhuc novus in senectute, donec aliquando propter experimenta felicis audaciae natalium eius obscuritati dedit hiantis interregni rima fulgorem, nam vacante aula turbataque republica solus inventus est, qui ad Gallias administrandas fascibus prius quam codicillis ausus accingi mensibus multis tribunal inlustrium potestatum spectabilis praefectus escenderet, anno peracto militiae extremae terminum circa vix honoratus, numerariorum more seu potius advocatorum, quorum cum finiuntur actiones, tunc incipiunt dignitates. [7] igitur iste sic praefectorius, sic senator, cuius moribus quod praeconia competentia non ex asse persolvo, generi sui moribus debeo, multorum plus quam bonorum odia commovit adhuc ignoranti mihi, adhuc amico, tamquam saeculo meo canere solus versu valerem. venio Arelatem, nil adhuc (unde enim?) suspicans, quamquam putarer [p. 402] ab inimicis non adfuturus, ac principe post diem viso in forum ex more descendo, quod ubi visum est, ilico expavit, ut ait ille, nil fortiter ausa seditio, alii tamen mihi plus quam deceret ad genua provolvi; alii, ne salutarent, fugere post statuas, occuli post columnas; alii tristes vultuosique iunctis mihi lateribus incedere. [8] hic ego quid sibi haec vellet in illis superbiae nimiae, nimiae in istis humilitatis forma mirari, nec ultro tamen causas interrogare, cum subornatus unus e turba factiosorum dat sese mihi consalutandum. tum procedente sermone: ‘cernis hos?’ inquit, et ego: ‘video,’ inquam, ‘ gestusque eorum miror equidem nec admiror.’ ad haec noster interpres: ‘ut satirographum te,’ inquit, ‘ aut exsecrantur aut reformidant.’ ‘ unde? cur? quando?’ respondi; ‘quis crimen agnovit? quis detulit? quis probavit? ’ moxque subridens: ‘ perge,’ inquam, ‘ amice, nisi molestum est, et tumescentes nomine meo consulere dignare, utrumnam ille delator aut index, qui satiram me scripsisse confinxit, et perscripsisse confinxerit; unde forte sit tutius, si retractabunt, ut superbire desistant.’ [9] quod ubi nuntius rettulit, protinus cuncti non [p. 404] modeste neque singuli sed propere et catervatim oscula ac dexteras mihi dederunt, solus Curio meus, in transfugarum perfidiam invectus, cum advesperasceret, per cathedrarios servos vispillonibus taetriores domum raptus ac reportatus est. [10] postridie iussit Augustus ut epulo suo circensibus ludis interessemus. primus iacebat cornu sinistro consul ordinarius Severinus, vir inter ingentes principum motus atque inaequalem reipublicae statum gratiae semper aequalis; iuxta eum Magnus, olim ex praefecto, nuper ex consule, par honoribus persona geminatis, recumbente post se Camillo, filio fratris, qui duabus dignitatibus et ipse decursis pariter ornaverat proconsulatum patris, patrui consulatum; Paeonius hinc propter atque hinc Athenius, homo litium temporumque varietatibus exercitatus, hunc sequebatur Gratianensis, omni ab infamia vir sequestrandus, qui Severinum sicut honore postibat, ita favore praecesserat, ultimus [p. 406] ego iacebam, qua purpurati latus laevum margine in dextro porrigebatur. [11] edulium multa parte finita Caesaris ad consulem sermo dirigitur, isque succinctus; inde devolvitur ad consularem; cum quo saepe repetitus, quia de litteris factus, ad virum inlustrem Camillum ex occasione transfertur, in tantum ut diceret princeps: ‘ vere habes patruum, frater Camille, propter quem me familiae tuae consulatum unum gratuler contulisse.’ tunc ille, qui simile aliquid optaret, tempore in vento: ‘ non unum,’ inquit, ‘ domine Auguste, sed primum.’ summo fragore, ut nec Augusti reverentia obsisteret, excepta sententia est. [12] inde nescio quid Athenium interrogans superiectum Paeonium compellatio Augusta praeteriit, casu an industria ignoro, quod cum turpiter Paeonius aegre tulisset, quod fuit turpius, compellato tacente respondit, subrisit Augustus, ut erat auctoritate servata, cum se communioni dedisset, ioci plenus, per quem cachinnum non minus obtigit Athenio vindictae, quam contigisset iniuriae, colligit itaque sese trebacissimus senex et, ut semper intrinsecus aestu pudoris excoquebatur, cur sibi Paeonius anteferretur: ‘non miror,’ inquit, ‘ Auguste, si mihi standi locum [p. 408] praeripere conetur, qui tibi invadere non erubescit loquendi.’ [13] et vir inlustris Gratianensis: ‘ multus,’ inquit, ‘hoc iurgio satiricis campus aperitur.’ hic imperator ad me cervice conversa: ‘audio,’ ait, ‘ comes Sidoni, quod satiram scribas.’ ‘ et ego,’ inquam, ‘ hoc audio, domine princeps.’ tunc ille, sed ridens: ‘parce vel nobis.’ ‘at ego,’ inquam, ‘ quod ab inlicitis tempero, mihi parco.’ post quae ille: ‘ et quid faciemus his,’ inquit, ‘ qui te lacessunt? ’ et ego: ‘ quisquis est iste, domine imperator, publice accuset: si redarguimur, debita luamus supplicia convicti; ceterum obiecta si non inprobabiliter cassaverimus, oro ut indultu clementiae tuae praeter iuris iniuriam in accusatorem meum quae volo scribam.’ [14] ad haec ipse Paeonium conspicatus nutu coepit consulere nutantem, placeretne condicio, sed cum ille confusus reticuisset princepsque consuleret erubescenti, ait: ‘ annuo postulatis, si hoc ipsum e vestigio versibus petas.’ ‘fiat,’ inquam; retrorsumque conversus, tamquam aquam manibus poscerem, tantumque remoratus, quantum stibadii circulum celerantia ministeria percurrunt, cubitum toro reddidi, et imperator: ‘spoponderas te licentiam scribendae satirae versibus subitis postulaturum.’ et ego: ‘scribere me satiram qui culpat, maxime princeps, hanc rogo decernas aut probet aut timeat.’ [p. 410] [15] secutus est fragor, nisi quod dico iactantia est, par Camillano, quem quidem non tam carminis dignitas quam temporis brevitas meruit, et princeps: ‘deum testor et statum publicum me de cetero numquam prohibiturum quin quae velis scribas, quippe cum tibi crimen impactum probari nullo modo possit; simul et periniurium est sententiam purpurati tribuere privatis hoc simultatibus, ut innocens ac secura nobilitas propter odia certa crimine incerto periclitetur.’ ad hanc ipse sententiam cum verecunde capite demisso gratias agerem, contionatoris mei coeperunt ora pallere, in quae paulo ante post iram tristitia successerat; nec satis defuit quin gelarent tamquam ad exsertum praebere cervices iussa mucronem. [16] vix post haec alia pauca: surreximus. paululum ab aspectu imperatoris processeramus atque etiamnunc chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille reus amicus crebro et abiecte miserantibus cunctis humiliari, ita ut timerem ne mihi invidiam supplicando moveret, quam criminando non concitaverat. dixi ad extremum pressus oratu procerum conglobatorum, sciret conatibus suis versu nil reponendum, derogare actibus meis in posterum tamen si pepercisset; [p. 412] etenim sufficere debere, quod satirae obiectio famam mihi parasset, sed sibi infamiam. [17] in summa perculi1 quidem, domine maior, non assertorem calumniae tantum quantum murmuratorem; sed cum mihi sic satisfactum est ut pectori meo pro reatu eius tot potestatum dignitatumque culmina et iura summitterentur, fateor exordium contumeliae talis tanti fuisse, cui finis gloria fuit. vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: