previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Heronio 2 suo salutem

Post nuptias patricii Ricimeris, id est post imperii utriusque opes eventilatas, tandem reditum [p. 384] est in publicam serietatem, quae rebus actitandis ianuam campumque patefecit, interea nos Pauli praefectorii tam doctrina quam sanctitate venerandis laribus excepti comiter blandae hospitalitatis officiis excolebamur. porro non isto quisquam viro est in omni artium genere praestantior, deus bone, quae ille propositionibus aenigmata, sententiis schemata, versibus commata, digitis mechanemata facit! illud tamen in eodem studiorum omnium culmen antevenit, quod habet huic eminenti scientiae conscientiam superiorem, igitur per hunc primum, si quis quoquo modo in aulam gratiae aditus, exploro; cum hoc confero, quinam potissimum procerum spebus valeret nostris opitulari. [2] nec sane multa cunctatio, quia pauci de quorum eligendo patrocinio dubitaretur. erant quidem in senatu plerique opibus culti genere sublimes, aetate graves consilio utiles, dignitate elati dignatione communes, sed servata pace reliquorum duo fastigatissimi consulares, Gennadius Avienus et Caecina Basilius, prae ceteris conspiciebantur. hi in amplissimo ordine seposita praerogativa partis armatae facile post purpuratum principem principes erant, sed inter hos quoque [p. 386] quamquam stupendi tamen varii mores et genii potius quam ingenii similitudo. fabor namque super his aliqua succinctus. [3] Avienus ad consulatum felicitate, Basilius virtute pervenerat, itaque dignitatum in Avieno iucunda velocitas, in Basilio sera numerositas praedicabatur. utrumque quidem, si fors laribus egrediebantur, artabat clientum praevia pedisequa circumfusa populositas; sed longe in paribus dispares sodalium spes et spiritus erant. Avienus, si quid poterat, in filiis generis fratribus provehendis moliebatur; cumque semper domesticis candidatis distringeretur, erga expediendas forinsecus ambientum necessitates minus valenter efficax erat. [4] et in hoc Corvinorum familiae Deciana praeferebatur, quod qualia impetrabat cinctus Avienus suis, talia conferebat Basilius discinctus alienis. Avieni animus totis et cito, sed infructuosius, Basilii paucis et sero, sed commodius aperiebatur. neuter aditu difficili, neuter sumptuoso; sed si utrumque coluisses, facilius ab Avieno familiaritatem, facilius a Basilio beneficium consequebare. [5] quibus diu utrimque libratis id tractatus mutuus temperavit, ut reservata senioris consularis reverentia, in domum cuius nec nimis raro venti- [p. 388] tabamus, Basilianis potius frequentatoribus applicaremur. ilicet, dum per hunc amplissimum virum aliquid de legationis Arvernae petitionibus elabora-mus, ecce et Kalendae Ianuariae, quae Augusti consulis mox futuri repetendum fastis nomen opperiebantur. [6] tunc patronus: ‘ heia,’ inquit, ‘ Solii meus, quamquam suscepti officii onere pressaris, exseras volo in obsequium novi consulis veterem Musam votivum quippiam vel tumultuariis fidibus carminantem. praebebo admittendo aditum recitaturoque solacium recitantique suffragium, si quid experto credis, multa tibi seria hoc ludo pro-movebuntur.’ parui ego praeceptis, favorem ille non subtraxit iniunctis et impositae devotionis adstipulator invictus egit cum consule meo, ut me praefectum faceret senatui suo. [7] sed tu, ni fallor, epistulae perosus prolixitatem voluptuosius nunc opusculi ipsius relegendis versibus inmorabere. scio, atque ob hoc carmen ipsum loquax in consequentibus charta deportat, quae pro me interim, dum venio, diebus tibi pauculis sermocinetur. cui si exanimis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi [p. 390] ac si me in comitio vel inter rostra contionante ad sophos meum non modo lati clavi sed tribulium quoque fragor concitaretur. sane moneo praeque de-nuntio quisquilias ipsas 1 dius tuae hexametris minime exaeques. merito enim conlata vestris mea carmina non heroicorum phaleris sed epitaphistarum neniis comparabuntur. [8] attamen gaude quod hic ipse panegyricus etsi non iudicium certe eventum boni operis accepit, quapropter, si tamen tetrica sunt amoenanda iocularibus, volo paginam glorioso, id est quasi Thrasoniano fine concludere Plautini Pyrgopolinicis imitator. igitur cum ad praefecturam sub ope Christi stili occasione pervenerim, iuberis scilicet 2 pro potestate cinctuti undique omnium laudum convasatis acclamationibus ad astra portare, si placeo, eloquentiam, si displiceo, felicitatem. videre mihi videor ut rideas, quia perspicis nostram cum milite comico ferocisse iactantiam, vale. [p. 392]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: