Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[101]
Maxime, hic ibidem pro pedibus tuis abicio testorque me
deinceps incuriosius habiturum, quid Pudentilla testamento
suo scribat. ipse iam, ut libet, matrem suam de cetero
exoret: mihi, ut ultra pro eo deprecer, locum non reliquit.
ipse iam, ut qui sui potens ac uir acerbissimas litteras
matri dictet, iram eius deleniat; qui potuit perorare,
poterit exorare. mihi iam dudum satis est, si non modo
crimina obiecta plenissime dilui, uerum etiam radicem
iudicii huius, id est hereditatis quaesitae inuidiam, funditus
sustuli. [p. 111]
Illud etiam, c ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum reuincam. dixistis me magna
pecunia mulieris pulcherrimum praedium meo nomine
emisse. dico exiguum herediolum LX milibus nummum,
id quoque non me, sed Pudentillam suo nomine emisse,
Pudentillae nomen in tabulis esse, Pudentillae nomine pro
eo agello tributum dependi. praesens est quaestor publicus, cui depensum est, Coruinius Celer, uir ornatus; adest
etiam tutor auctor mulieris, uir grauissimus et sanctissimus, omni cum honore mihi nominandus, Cassius Longinus.
quaere, Maxime, cuius emptionis auctor fuerit, quantulo
pretio mulier locuples agellum suum praestinarit.—
testimonium Cassi Longini tutoris et Coruini Clementis
quaestor(is)
Estne ita ut dixi? uspiam in hac emptione nomen
meum ascriptum est? num ipsum heredioli pretium inuidiosum est, num uel hoc saltem in me collatum?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.