Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12]
mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo
cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: [p. 13]
geminam esse Venerem deam, proprio quamque amore et
diuersis amatoribus pollentis; earum alteram uulgariam,
quae sit percita populari amore, non modo humanis
animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem
imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium
serua corpora complexu uincientem: alteram uero caelitem
Venerem, praeditam quae sit optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem
stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem; quippe
amorem eius non amoenum et lasciuum, sed contra incomitum et serium pulchritudine honestatis uirtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora
commendet, a contumelia eorum procul absterrere; neque
enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam
quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam
prius ueram et sinceram inter deos uidere. quapropter, ut
semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat: ‘amabit [p. 14]
sapiens, cupient ceteri,’ tamen si uerum uelis, Aemiliane,
uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat
sapiens quam recordatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.