Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[95]
Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras
perorare. quem enim laudatorem locupletiorem, quem
testem uitae meae sanctiorem producam, quem denique
aduocatum facundiorem? multos in uita mea Romani
nominis disertos uiros sedulo cognoui, sed sum maeque
neminem ammiratus. nemo est hodie, quantum mea opinio
fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Auitus
esse longe malit, si cum eo se remota inuidia uelit conferre; quippe omnes fandi uirtutes paene diuersae in illo
uiro congruunt. quamcumque orationem struxerit Auitus,
ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa
neque Cato grauitatem requirat neque Laelius lenitatem
nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec Hortensius
distributionem nec Caluus argutias nec parsimoniam
Salustius nec opulentiam Cicero: prorsus, inquam, ne
omnis persequar, si Auitum audias, neque additum quicquam uelis neque detractum neque autem aliquid commutatum.
Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico
tuo Auito recognosces. tua me comitas, ut uel pauca
dicerem de eo, inuitauit. at non usque adeo tuae beniuolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum
fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis uirtutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris
uiribus et tempori libero seruem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.