Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46]
Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et
murmure explosum uideret, ut uel suspiciones quorundam
spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint
aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est. quod quamquam dissimulare potui,
tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro prouoco. cupio
enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio confirmatos ad mentiendum. sed nihil amplius dico: ut
producant. postulo igitur et flagito, Tannoni Pudens,
ut expleas quod pollicitus. cedo pueros istos, quibus
confiditis: produc, nomina qui sint. mea aqua licet
ad hoc utare. dic, inquam, Tannoni. quid taces, quid
cunctaris, quid respectas? quod si hic nescit quid didicerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc, [p. 53]
dic quid aduocato tuo mandaueris, exhibe pueros. quid
expalluisti? quid taces? hocine accusare est, hocine
tantum crimen deferre an Claudium Maximum, tantum
uirum, ludibrio habere, me calumnia insectari? quod si
forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros
habes quos producas, saltem XIIII seruis quos exhibui ad
aliquid utere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.