Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
uelim igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne
ipse soleat pedes lauare; uel, si id non negat, contendat
maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam. plane quidem, si quis ita ut tu, Aemiliane,
nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis
aperiat, censeo ne ulla cura os percolat neque ille exotico puluere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo
obteruerit, neque saltem communi aqua perluat: quin ei
nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra
semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat. nam quae
malum ratio est linguam mundam et laetam, uocem
contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu niueo
denticulo atrum uenenum inspirare? ceterum qui sese
sciat orationem prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, praelauitur. et quid ego de homine nato diutius? belua immanis, crocodillus ille qui in Nilo gignitur, ea quoque,
ut comperior, purgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet.
nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua
recluso, multae hirundines dentibus implectuntur; eas illi,
cum egressus in praeripia fluminis hiauit, una ex auibus [p. 9]
fluuialibus amica auis iniecto rostro sine noxae periculo
exculpit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.