Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[57]
Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo
animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem [p. 64]
criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad
testimonium illud Crassi, quod post ista quasi grauissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus.
testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et
desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna
sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi
mercede deuersabatur. idque se ait Crassus, quamquam
in eo tempore uel Alexandreae fuerit, tamen taedae fumo
et auium plumis comperisse. scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret—est enim Crassus iste, qui non
inuitus de die in ganeas conrepat—, in illo cauponii
nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum,
fumum domus suae adgnouisse patrio culmine longe exortum. quem si oculis uidit, ultra Vlixi uota et desideria
hic quidem est oculatus; Vlixes fumum terra sua emergentem compluribus annis e litore prospectans frustra captauit: Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem
fumum sine labore in taberna uinaria sedens conspexit.
sin uero naribus nidorem domesticum praesensit, uincit
idem sagacitate odorandi canes et uulturios; cui enim
cani, cui uulturio Alexandrini caeli quicquam abusque
Oeensium finibus oboleat? est quidem Crassus iste
summus helluo et omnis fumi non imperitus, sed profecto pro studio bibendi, quo solo censetur, facilius ad
eum Alexandriam uini aura quam fumi perueniret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.