previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[44] eum tamen uos carminibus meis subuersum dixistis, quod forte me coram semel decidit. conserui eius plerique adsunt, quos exhiberi denuntiastis. possunt dicere omnes, quid in Thallo despuant, cur nemo audeat cum eo ex eodem catino cenare, eodem poculo bibere. et quid ego de seruis? uos ipsi uidetis; negate Thallum multo prius, quam ego Oeam uenirem, corruere eo morbo solitum, medicis saepe numero ostensum, negent hoc conserui eius qui sunt in ministerio uestro; omnium rerum conuictum me fatebor, nisi rus ade omnium diu ablegatus est in longinquos agros, ne familiam contaminaret: quod ita factum nec ab illis negari potest. eo nec potuit hodie a nobis exhiberi. nam ut omnis ista accusatio temeraria et repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit, ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus. adsunt XIIII, qui in oppido erant. Thallus solus, ut dixi, quod ferme ad centesimum lapidem longe exul est, is Thallus solus abest, sed misimus qui eum curriculo aduehat. interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum. non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum. [p. 51] bellum uero puerum elegistis, quem quis sacrificio adhibeat, cuius caput contingat, quem puro pallio amiciat, a quo responsum speret. uellem hercle adesset: tibi eum, Aemiliane, permisissem, et tenerem, si tu interrogares; iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu tuo corruisset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: