Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41]
‘piscem’ inquit
‘proscidisti.’ hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod
lanio uel coquo non fuisset? ‘piscem proscidisti.’ quod
crudum, id accusas? si cocto uentrem rusparer, hepatia
suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens
suomet obsonio discit, eam rem non putares accusandam;
atqui maius crimen est philosopho comesse piscis quam
inspicere. an hariolis licet iocinera rimari, philosopho [p. 47]
contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium
haruspicem, omnium deum sacerdotem? hoc in me accusas,
quod ego et Maximus in Aristotele miramur? cuius nisi
libros bibliothecis exegeris et studiosorum manibus extorseris, accusare me non potes. sed de hoc paene plura
quam debui.
Nunc praeterea uide, quam ipsi sese reuincant; aiunt
mulierem magicis artibus, marinis illecebris a me petitam
eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae mediterraneis montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis diluuia repperientur. quod ego gratulor nescire istos legisse
me Theophrasti quoque περὶ δακέτων καὶ βλητ1ῶν et
Nicandri θηριακά; ceterum me etiam ueneficii reum postularent; at quidem hoc negotium ex lectione et aemulatione
Aristoteli nactus sum, nonnihil et Platone meo adhortante,
qui ait eum, qui ista uestiget, ἀμεταμέλητον παιδιὰν ἐν βίῳ
παίζειν.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.