recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos postremum legere:
et Critias mea delicia est et salua, Charine,
pars in amore meo, uita, tibi remanet;
ne metuas; nam me ignis et ignis torreat ut uult,
hasce duas flammas, dum potiar, patiar.
hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est:
hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi.
florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono.
carmina dono tibi, serta tuo genio,
carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur,
quae bis septeno uere tibi remeat,
serta autem, ut laeto tibi tempore tempora uernent,
aetatis florem floribus ut decores.
tu mihi das contra pro uerno flore tuum uer,
ut nostra exuperes munera muneribus;
pro implexis sertis complexum corpore reddes,
proque rosis oris sauia purpurei.
quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra
cedent uicta tuo dulciloquo calamo.