Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[77]
Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus,
pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens
praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum
ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod
matrem suam mihi desponderat; suadet, quam primum ex
tanto periculo, dum licet, pedem referat, rem matris ipse
potius habeat quam homini extrario sciens transmittat;
ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo ueterator, minatur se filiam abducturum. quid multis? iuuenem simplicem, praeterea nouae nuptae inlecebris obfrenatum suo arbitratu de uia deflectit. it ille ad matrem
uerborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius
grauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus
reportat ad socerum haud mollia: matri suae praeter ingenium placidissimum immobili iram quoque sua expostulatione accessisse, non mediocre pertinaciae adiumentum;
respondisse eam denique non clam se esse Rufini exoratione secum expostulari; eo uel magis sibi auxilium mariti
aduersum eius desperatam auaritiam comparandum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.