Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33]
Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam
necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut
merito statuto praemio quaererentur. tria omnino nominauerunt, unum falsi, duo mentiti; falsi, quod leporem
marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit,
quem mihi Themiscon seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum;
nam quidem leporem nondum etiam inuenit. sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, uerum
etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti
generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum uiuum, si id nequierint, uel mortuum
ostendant. quam ob rem id faciam, mox docebo. mentiti
autem sunt callidissimi accusatores mei, ut sibi uidentur,
cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas
impudicis uocabulis quaesisse, quas Tannonius ille cum
utriusque sexus genitalia intellegi uellet, sed eloqui propter
infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu
haesitato tandem uirile marinum nescio qua circumlocutione male ac sordide nominauit, sed enim feminal nullo
pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit
et quodam libro meo legit: ‘interfeminium tegat et femoris
obiectu et palmae uelamento.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.