Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[48]
Mulierem etiam liberam perductam ad me domum
dixistis eiusdem Thalli ualetudinis, quam ego pollicitus
sim curaturum, eam quoque a me incantatam corruisse.
ut uideo, uos palaestritam, non magum accusatum uenistis: ita omnis qui me accessere dicitis cecidisse. negauit
tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo
mulier ad inspiciendum perducta est, quicquam ultra
passam nisi quaesisse me, ecquid illi aures obtinnirent
et utra earum magis; ubi responderit dexteram sibi aurem
nimis inquietam, confestim discessisse. hic ego, Maxime,
quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero,
necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen
sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem.
dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam
mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti
tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit
incantandi. responderunt: ‘ut mulier rueret.’ ‘quid deinde?
mortua est?’ inquis. negarunt. ‘quid ergo dicitis? quod
Apulei commodum, si ruisset?’ ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum
rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri,
facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos
nominari, quod cur quaeque facta sint expediant. ceterum
negare factum facilis res est et nullo patrono indiget:
recte factum uel perperam docere, id uero multo arduum
et difficile est. frustra igitur an factum sit anquiritur,
quod nullam malam causam habuit ut fieret. ita facti
reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, [p. 55]
si nulla fuit ei ratio peccandi. nunc quoniam neque
incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et
ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi,
Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam
purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti
neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid
dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim. dicam igitur quam breuissime potuero; etenim
admonendus es mihi, non docendus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.