Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[36]
Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim,
quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus,
quoniam usque adeo rebus meis curat; quanquam est
iam praecipiti aeuo et occidua senectute, tamen, si uidetur,
accipiat doctrinam seram plane et postumam; legat ueterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non
me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos,
Aristotelen dico et Theophrastum et tEudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, qui plurimos libros de
genitu animalium deque uictu deque particulis deque omni
differentia reliquerunt. bene quod apud te, Maxime, causa
agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis [p. 41]
περὶ ζῴων γενέσεως, περὶ ζῴων ἀνατομῆς, περὶ ζῴων ἱστορίας
multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus
uaria tractantur. quae tanta cura conquisita si honestum
et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem
Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut
omissa adquirere aut defecta supplere? permittite, si
operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me
Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare.
prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici
habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum
maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt.
interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens
dixero.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.