Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[74]
Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt
sine maximo causae dispendio transgredi, ne Pontiano, cui
herrorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc
leuitatem exprobrare. confiteor enim, quod mihi obiectum
est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio
studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique
ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis
facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda
animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non
ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio
Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem [p. 82]
aut inquinatiorem reliquit. paucis hominem,
quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si
omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium
istud mihi ex summis uiribus conflauit.
Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis
auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor,
hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et
flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur,
me suo machinatu reum postulatum. et sane habet in
histis quod sibi plaudat. est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non
idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam
inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, olim
in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut
audio, indocta et rudi mollitia; negatur enim quicquam
histrionis habuisse praeter impudicitiam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.