Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[86]
Athenienses quidem propter commune ius humanitatis
ex captiuis epistulis Philippi Macedonis hostis sui unam
epistulam, cum singulae publice legerentur, recitari prohibuerunt, quae erat ad uxorem Olympiadem conscripta;
hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum diuulgarent, praeferendum rati fas commune propriae ultioni.
tales hostes aduersum hostem: tu qualis filius aduersum
matrem. uides, quam similia contendam. tu tamen filius
matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu
legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris
legere, profecto non auderes; pudore tamen aliquo impedirere. immo enim nunquam matris tuae litteras attigisses, si ullas alias litteras attigisses. at quam ausus
es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis
irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre
tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras
clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam
bonum tuum factum optutu capesseret. miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se
hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam
prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri
blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse. [p. 95]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.