Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[38]
Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras
apud antiquos philosophorum. et memento de solis piscibus haec uolumina a me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni
cuiusque eorum generis feminae subentant, mares suriant,
quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum
et ouiparos—ita enim Latine appello quae Graeci
ζῳοτόκα et ᾠοτόκα—et, ne operose animalium genitum
pergam, deinde de differentia et uictu et membris et
aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed
in iudicio alienis. pauca etiam de Latinis scribtis meis ad
eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum memorabiles res et cognitu raras, tum nomina
etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis [p. 43]
prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint. uel
dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec
pronuntiata uocabula. de solis aquatilibus dicam nec cetera
animalia nisi in communibus differentis attingam. ausculta
igitur quae dicam. iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere: σελάχεια, μαλάκεια, μαλακόστρακα, χονδράκανθα, ὀστρακόδερμα, καρχαρόδοντα, ἀμφίβια,
λεπιδωτά, φολιδωτά, δερμόπτερα, στεγανόποδα, μονήρη, συναγελαστικά—possum etiam pergere; sed non est operae in
istis diem terere, ut sit mihi tempus adgredi ad cetera.
haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.