alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus uocabulis conscribo.
Omnibus ut Clipea praestat mustela marina,
mures sunt Aeni, aspera ostrea plurima Abydimus. [p. 44]
Mytilenae est pecten Charadrumque apud Ambraciae sus.
Brundisii sargus bonus est; hunc, magnus si erit, sume.
apriculum piscem scito primum esse Tarenti;
Surrenti tu elopem fac emas, glaucumque aput Cumas.
quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene suppremi
(Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque)
melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam. [p. 45]
polypus Corcyrae, caluaria pinguia acarnae,
purpuram, murriculi, mures, dulces quoque echini.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[39]
Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam
temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae
meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire,
neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an de diis immortalibus matri et patri
credere? Q. Ennius hedyphagetica a uersibus scribsit; innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose
cognorat. paucos uersus memini, eos dicam:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.