Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus
perorare: quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superest, cedo, si uidetur, singula consideremus.
atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non
negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis
ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit, [p. 32]
aperte intellegat nihil in philosophos non modo
uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non
ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius
habeant defendere. primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere; dein
etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam
ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio
experirentur. ibi etiam de falsa inuidia deque epistulis
mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque
matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me
susceptum officii gratia quam lucri causa docebo. quod
quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane
quanto angori quantaeque diuidiae fuit; inde omnis huiusce
accusationis obeundae ira et rabies et denique insania
exorta est. quae si omnia palam et dilucide ostendero,
tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt
contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum
meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor,
nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius
Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum
obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum,
non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata
omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis
patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem
futurum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.