Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[35]
partes autem eius enumerare eas, quarum
indigemus ad hanc praeceptionem, facilius est. eae
autem partim divino, partim mortali in genere ver-
santur. mortalium autem pars in hominum, pars in
bestiarum genere numerantur. atque hominum genus
et in sexu consideratur, virile an muliebre sit, et in
natione, patria, cognatione, aetate. natione, Graius an
barbarus; patria, Atheniensis an Lacedaemonius; co-
gnatione, quibus maioribus, quibus consanguineis;
aetate, puer an adulescens, natu grandior an senex.
praeterea commoda et incommoda considerantur ab
natura data animo aut corpori, hoc modo: valens an
inbecillus, longus an brevis, formonsus an deformis,
velox an tardus sit, acutus an hebetior, memor an obli-
viosus, comis officiosus an infacetus, pudens, patiens
an contra; et omnino quae a natura dantur animo et
corpori considerabuntur et haec in natura conside-
randa. nam quae industria comparantur, ad habitum
pertinent, de quo posterius est dicendum. in victu con-
siderare oportet, apud quem et quo more et cuius
arbitratu sit educatus, quos habuerit artium liberalium
magistros, quos vivendi praeceptores, quibus amicis
utatur, quo in negotio, quaestu, artificio sit occupatus,
quo modo rem familiarem administret, qua consuetu-
dine domestica sit. in fortuna quaeritur, servus sit an
liber, pecuniosus an tenuis, privatus an cum potestate:
si cum potestate, iure an iniuria; felix, clarus an con-
tra; quales liberos habeat. ac si de non vivo quaeretur,
etiam quali morte sit affectus, erit considerandum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.