Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[62]
Cum et facto et facti nomine concesso neque ulla
actionis inlata controversia vis et natura et genus
ipsius negotii quaeritur, constitutionem generalem ap-
pellamus. huius primas esse partes duas nobis videri
diximus, negotialem et iuridicialem.
Negotialis est, quae in ipso negotio iuris civilis
habet implicatam controversiam. ea est huiusmodi:
quidam pupillum heredem fecit; pupillus autem ante
mortuus est, quam in suam tutelam venit. de hereditate
ea, quae pupillo venit, inter eos, qui patris pupilli
heredes secundi sunt, et inter adgnatos pupilli contro-
versia est. possessio heredum secundorum est. intentio
est adgnatorum: ‘nostra pecunia est, de qua is, cuius
adgnati sumus, testatus non est.’ depulsio est: ‘immo
nostra, qui heredes testamento patris sumus.’ quaestio
est: utrorum sit? ratio: ‘pater enim et sibi et filio
testamentum scripsit, dum is pupillus esset. quare,
quae filii fuerunt, testamento patris nostra fiant ne-
cesse est.’ infirmatio rationis: ‘immo pater sibi scripsit
et secundum heredem non filio, sed sibi iussit esse.
quare, praeterquam quod in ipsius fuit, testamento il-
lius vestrum esse non potest.’ iudicatio: possitne quis-
quam de filii pupilli re testari; an heredes secundi
ipsius patrisfamilias, non filii quoque eius pupilli
heredes sint?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.