Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[52]
Cum est nominis controversia, quia vis vocabuli
definienda verbis est, constitutio definitiva dicitur.
eius generis exemplo nobis posita sit haec causa:
C. Flaminius, is qui consul rem male gessit bello
Punico secundo, cum tribunus plebis esset, invito
senatu et omnino contra voluntatem omnium opti-
matium per seditionem ad populum legem agrariam
ferebat. hunc pater suus concilium plebis habentem
de templo deduxit; arcessitur maiestatis. intentio est:
‘maiestatem minuisti, quod tribunum plebis de templo
deduxisti.’ depulsio est: ‘non minui maiestatem.’
quaestio est: maiestatemne minuerit? ratio: ‘in filium
enim quam habebam potestatem, ea sum usus.’ rationis
infirmatio: ‘at enim, qui patria potestate, hoc est pri-
vata quadam, tribuniciam potestatem, hoc est populi
potestatem, infirmat, minuit is maiestatem.’ iudicatio
est: minuatne is maiestatem, qui in tribuniciam po-
testatem patria potestate utatur? ad hanc iudicationem
argumentationes omnes afferre oportebit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.