Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46]
Probabile autem est id, quod fere solet fieri aut quod
in opinione positum est aut quod habet in se ad haec
quandam similitudinem, sive id falsum est sive verum.
in eo genere, quod fere fieri solet, probabile huiusmodi
est: ‘si mater est, diligit filium; si avarus est, neglegit
ius iurandum.’ in eo autem, quod in opinione positum
est, huiusmodi sunt probabilia: impiis apud inferos
poenas esse praeparatas; eos, qui philosophiae dent
operam, non arbitrari deos esse. similitudo autem in
contrariis et ex paribus et in iis rebus, quae sub ean-
dem rationem cadunt, maxime spectatur. in contrariis,
hoc modo: ‘nam si iis, qui inprudentes laeserunt, ignosci
convenit, iis, qui necessario profuerunt, haberi gratiam
non oportet.’ ex pari, sic:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.