Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Atque huius quoque exordium mali, quoniam princi-
pium boni diximus, explicemus. veri simillimum mihi
videtur quodam tempore neque in publicis rebus in-
fantes et insipientes homines solitos esse versari nec
vero ad privatas causas magnos ac disertos homines
accedere, sed cum a summis viris maximae res admini-
strarentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines,
qui ad parvas controversias privatorum accederent.
quibus in controversiis cum saepe a mendacio contra
verum stare homines consuescerent, dicendi assiduitas
induit audaciam, ut necessario superiores illi propter
iniurias civium resistere audacibus et opitulari suis
quisque necessariis cogeretur. itaque cum in dicendo
saepe par, nonnumquam etiam superior visus esset is,
qui omisso studio sapientiae nihil sibi praeter eloquen-
tiam comparasset, fiebat, ut et multitudinis et suo iudi-
cio dignus, qui rem publicam gereret, videretur. hinc
nimirum non iniuria, cum ad gubernacula rei publicae
temerarii atque audaces homines accesserant, maxima
ac miserrima naufragia fiebant. quibus rebus tantum
odii atque invidiae suscepit eloquentia, ut homines in-
geniosissimi, quasi ex aliqua turbida tempestate in por-
tum, sic ex seditiosa ac tumultuosa vita se in studium
aliquod traderent quietum. quare mihi videntur postea
cetera studia recta atque honesta per otium concele-
brata ab optimis enituisse, hoc vero a plerisque eorum
desertum obsolevisse tempore, quo multo vehementius
erat retinendum et studiosius adaugendum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.