Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[84]
sin inverecundum animi ingenium possidet,
tamen accuses; non enim probus est.’ alterius autem
partis infirmatione hoc modo reprehendetur: ‘verum
si veretur, accusatione tua correctus ab errato recedet.’
Enumeratio vitiosa intellegitur, si aut praeteritum
quiddam dicimus, quod velimus concedere, aut infir-
mum aliquid adnumeratum, quod aut contra dici possit
aut causa non sit, quare non honeste possimus con-
cedere. praeteritur quiddam in eiusmodi enumerationi-
bus: ‘quoniam habes istum equum, aut emeris oportet
aut hereditate possideas aut munere acceperis aut domi
tibi natus sit aut, si eorum nihil est, subripueris ne-
cesse est: si neque emisti neque hereditate venit ne-
que donatus est neque domi natus est: ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.