Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[171]
sin aliquae res accident difficiles, in illa su-
periore, possitne fieri, quaestione considerabimus. at-
que etiam hoc mihi videor videre, esse quasdam cum
adiunctione necessitudines, quasdam simplices et ab-
solutas. nam aliter dicere solemus: ‘necesse est
Casilinenses se dedere Hannibali;’ aliter autem: ‘ne-
cesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem.’
illic, in superiore, adiunctio est haec: ‘nisi si malunt
fame perire;’ si enim id malunt, non est necesse; hoc
inferius non item, propterea quod, sive velint Casili-
nenses se dedere sive famem perpeti atque ita perire,
necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem.
quid igitur haec perficere potest necessitudinis distri-
butio? prope dicam plurimum, cum locus necessi-
tudinis videbitur incurrere. nam cum simplex erit
necessitudo,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.