Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
nam quo
indignius rem honestissimam et rectissimam violabat
stultorum et improborum temeritas et audacia summo
cum rei publicae detrimento, eo studiosius et illis re-
sistendum fuit et rei publicae consulendum. quod no-
strum illum non fugit Catonem neque Laelium neque
eorum, ut vere dicam, discipulum Africanum neque
Gracchos Africani nepotes: quibus in hominibus erat
summa virtus et summa virtute amplificata auctoritas
et, quae et his rebus ornamento et rei publicae prae-
sidio esset, eloquentia. quare meo quidem animo nihilo
minus eloquentiae studendum est, etsi ea quidam et
privatim et publice abutuntur; sed eo quidem vehemen-
tius, ne mali magno cum detrimento bonorum et com-
muni omnium pernicie plurimum possint, cum prae-
sertim hoc sit unum, quod ad omnes res et privatas
et publicas maxime pertineat, hoc tuta, hoc honesta,
hoc inlustris, hoc eodem vita iucunda fiat. nam hinc
ad rem publicam plurima commoda veniunt, si mo-
deratrix omnium rerum praesto est sapientia; hinc ad
ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honos, dignitas con-
fluit; hinc amicis quoque eorum certissimum et tu-
tissimum praesidium comparatur. ac mihi quidem vi-
dentur homines, cum multis rebus humiliores et in-
firmiores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod
loqui possunt. quare praeclarum mihi quiddam videtur
adeptus is, qui, qua re homines bestiis praestent, ea
in re hominibus ipsis antecellat. hoc si forte non natura
modo neque exercitatione conficitur, verum etiam arti-
ficio quodam comparatur, non alienum est videre,
quae dicant ii, qui quaedam eius rei praecepta nobis
reliquerunt.
Sed antequam de praeceptis oratoriis dicimus, videtur
dicendum de genere ipsius artis, de officio, de fine,
de materia, de partibus. nam his rebus cognitis fa-
cilius et expeditius animus unius cuiusque ipsam ra-
tionem ac viam artis considerare poterit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.