Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[72]
Utraque approbatione praeterita tripertita fit, hoc
pacto: ‘aut metuamus Carthaginienses oportet, si
incolumes eos reliquerimus, aut eorum urbem dirua-
mus. at metuere quidem non oportet. restat igitur,
ut urbem diruamus.’
Sunt autem, qui putant nonnumquam posse com-
plexione supersederi, cum id perspicuum sit, quod
conficiatur ex ratiocinatione; quod si fiat, bipertitam
quoque fieri argumentationem, hoc modo: ‘si peperit,
virgo non est: peperit autem.’ hic satis esse proponere
et adsumere: quod conficiatur quoniam perspicuum
sit, complexionis rem non indigere. nobis autem vi-
detur et omnis ratiocinatio concludenda esse et illud
vitium, quod illis displicet, magnopere vitandum, ne,
quod perspicuum sit, id in complexionem inferamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.